25.10.06

Do estado do tempo


A chuva lembrou-me o tempo que se avizinha. O Advento da Vida está próximo. Cantemos:

Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum

Ne irascaris Domine, ne ultra memineris iniquitatis
ecce civitas Sancti facta est deserta
Sion deserta facta est
Jerusalem desolata est
domus sanctificationis tuae et gloriae tuae
ubi laudaverunt te patres nostri

Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum

Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos
et cecidimus quasi folium universi
et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
abscondisti faciem tuam a nobis
et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae

Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum

Vide Domine afflictionem populi tui
et mitte quem missurus es
emitte Agnum dominatorem terrae
de petra deserti ad montem filiae Sion
ut auferat ipse jugum captivitatis nostrae

Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum

Consolamini, consolamini, popule meus
cito veniet salus tua
quare moerore consumeris
quia innovavit te dolor?
Salvabo te, noli timere
ego enim sum Dominus Deus tuus
Sanctus Israel, redemptor tuus

Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum

0 Comentários:

Enviar um comentário

Subscrever Enviar comentários [Atom]

Hiperligações para esta mensagem:

Criar uma hiperligação

<< Página inicial